- VERUNI
- VERUNIpopuli Galliae, Plinio soli, l. 4. c. 17. inter Galliae Belgicae gentes, numerati, liberique ab eo dicti, quod ab Imperatoribus aliquâ libertate donati erant, et onerum quorundam prae coeteris libertatem habebant. Eorum caput in tabul. Peuting. Vironum: aliis Verunum ac Veronum dicitur, unde Episcopi Veronensis in veter. Conciliis mentio. Aethicus Verodunum appellat, atque inter Durocortorum ac Divodurum ponit. In veterib. Notit. Inter provinciae Belgicae primae civitates quartô ac ultimô locô pronitur. Eius, Veredunae nomine, sic meminit Fortunatus, l. 3. Carm. 29. ad Agericum Episcopum:Urbs Vereduna brevi quamvis claudaris in orbe,Pontificis meritis amplificata places.Maior in angusto praefulget gratia gyro,Agerice tuns quam magis auxit honor.Desideratus eius Episcopus Conciliis Arvernensi et Aurelianensi quinto subscripsit. Urbs hodie clara et magna Mosâ interluitur, habet monasteria Abbatialia S. Vitoni S. Vanne, quod est virorum, in monte S. Vitoni; S. Mauri, quod est puellarum, et S. Agerici. Vulgo Verdun en Lorraine. Aliud enim est Virdunum, ad Ararim, in burgundia, Verdun vulgo, oppid. aut castrum ad Araris, Dubis et Dunae confluentes. Item in Provincia. Item ad Garumnam sub Tolosanis olim Comitibus, vulgo Verdun: quod castrum nobile vocat, Petrus Monachus, in Hist. Albig. Vide Hadr. Vales. et supra in vocibus Veroduni et Verodunum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.